- ABBATISVILLA
- ABBATISVILLAurbs comitatus Pontini non antiqua valde, ut nomen indicat. Sedes est iudicis praesidialis. Merula. Celebris evasir, post exstinctos Carolovingos: sedes Comitum Pontinorum. Quorum origo haec. Scribit Hariulphus l. 4. c. 12. Hugonem primo Ducem, postea Regem Francorum, ob Barbarorum cavendos incursus, Abbatisvillam Centulensibus Monachis abstulisse, castrumque fecisse, i. e. munivisse, eique Hugonem Militem, generum suum praeposuisse, cui et Forestiscellam Centulensium ditioni subtractam tradiderit: Hugonem porro Advocatum dictum esse, quod Ecclesiae S. Richarii Defensor fuisset a rege Hugone constitutus: quo insigni nomine etiam Angelramnum eius filium fuisse contentum; donec Bononiensi Comite victô acie ac caesô, et Adeluiâ nobilissimâ Comitissâ, quam in matrimonio Comes habuerat, uxore ductâ, Comitis nomen accepit, atque ad successores suos transmisit. Sed et iam antea Ingelardus Abbas Centulensis Abbatisvillam, Incram Encre et dominum Medardum seu S. Medardum Domart, Villas S. Richarii donâsse, vendidisse et oppignerâsse legitur. Ex villa postea sub Comitibus suis, in oppidum non contemnendae magnitudinis, crevit. Sedet ad ripam Suminae, in finibus Ambianorum, nomenque a re habuit, Vulgo Abbeville. Hadr. Vales. Notit. Gall. A. S. Richario condita creditur, Morerius in Diction. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.